monumenta.ch > Seneca > CAPUT 30 > CAPUT 48
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 47 <<< >>> 49
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 48
1 Dicam quid sit quare huic diuisioni non consentiam. Nam et quod perpetuum uocant fulmen finitum est, – aeque enim ad diem respondet nec ideo minus finitum est quia multa significat –; et quod prorogatiuum uidetur finitum est; nam illorum quoque confessione certum est quousque impetretur dilatio; priuata enim fulgura negant ultra decimum annum, publica ultra tricesimum posse differri; hoc modo et ista finita sunt, quia ultra quod non prorogentur inclusum est. Omnium ergo fulminum. et omnis euentus dies stata sit; non potest enim ulla incerti esse comprehensio. [48,2] Quae inspicienda sint in fulgure, passim et uage dicunt, cum possint sic diuidere quemadmodum ab Attalo philosopho, qui se huic disciplinae dediderat, diuisa sunt, ut inspiciant ubi factum sit, quando, cui, in qua re, quale, quantum.2 Haec si digerere in partes suas uoluero, quid postea faciam? In immensa procedam.
Seneca HOME
bnf6286.50 bnf6387.45