monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 50. > CAPUT 42 > XXXIX. > XXXVI. > CAPUT 22 > 38. > 22. > 53. > CAPUT 47
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 46 <<< >>> 48
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 47
1 Huic illorum diuisioni non accedo.2 Aiunt aut perpetua esse fulmina, aut finita, aut prorogatiua.3 Perpetua, quorum significatio in totam pertinet uitam nec unam rom denuntiat sed contextum rerum per omnem deinceps aetatem futurarum complectitur; haec sunt fulmina quae prima accepto patrimonio et in nouo hominis aut urbis statu fiunt.4 Finita ad diem utique respondent.5 Prorogatiua sunt quorum minae differri possunt, auerti tollique non possunt.
Seneca HOME
bnf6286.49 bnf6387.45
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik