monumenta.ch > Seneca > CAPUT 27 > 43. > 27. > 78. > I. > XXXII. > XXVI. > CAPUT 46
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 45 <<< >>> 47
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 46
1 At quare Iupiter aut ferienda transit aut innoxia ferit? In maiorem me quaestionem uocas, cui suus dies, suus locus dandus est.2 Interim.3 hoc dico fulmina non mitti a Ioue, sed sic omnia esse disposita ut etiam quae ab illo non fiunt tamen sine ratione non fiant, quae illius est.4 Nam etiamsi Iupiter illa nunc non facit, Iupiter fecit ut fierent.5 Singulis non adest ad omne, sed manum et uim et causam omnibus dedit.
Seneca HOME
bnf6286.49 bnf6387.45