monumenta.ch > Seneca > CAPUT 52 > CAPUT 45
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 44 <<<     >>> 46

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 45

1 Ne hoc quidem crediderunt louem, qualem in Capitolio et in ceteris aedibus colimus, mittere manu sua fulmina, sed eundem quem nos louem intellegunt, rectorem custodemque uniuersi, animum ac spiritum mundi, operis huius dominum.2 et artificem, cui nomen omne conuenit.3 Vis illum fatum uocare, non errabis; hic est ex quo suspensa sunt omnia, causa causarum.4 Vis illum prouidentiam dicere, recto dices; est enim cuius consilio huic mundo prouidetur, ut inoffensus exeat et actus suos explicet.5 Vis illum, naturam.6 uocare, non peccabis; hic est ex quo nata sunt omnia, cuius spiritu uiuimus.7 Vis illum uocare mundum, non falleris; ipso enim est hoc quod uides totum, partibus suis inditus, et se sustinens et sua.8 Idem Etruscis quoque uisum est, et ideo fulmina mitti dixerunt a Ioue quia sine illo nihil geritur.
Seneca HOME

bnf6286.49 bnf6387.45