monumenta.ch > Seneca > 120 > 118 > 2 > 12 > 3 > 7 > 5 > 4 > 8 > 9 > 6 > 1 > CAPUT 32 > CAPUT 35 > CAPUT 41 > CAPUT 48 > CAPUT 33 > CAPUT 45 > CAPUT 55 > CAPUT 36 > CAPUT 37 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 52 > CAPUT 40 > CAPUT 29 > CAPUT 43 > CAPUT 28 > CAPUT 44
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 43 <<<     >>> 45

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 44

1 In hoc quoque tam imperiti non fuerunt ut Iouem existimarent tela mutare.2 Poeticam istud licentiam decet: Est aliud leuius fulmen, cui dextra Cyclopum Saeuitiae flammaeque minus, minus addidit irae.3 Tela secunda uocant superi.4 Illos uero altissimos uiros error iste non tenuit, ut existimarent louem modo leuioribus fulminibus et lusoriis telis uti.5 Sed uoluerunt admonere eos quibus aduersus peccata hominum fulminandum est non eodem modo omnia esse percutienda; quaedam.6 frangi debere, quaedam allidi ac destringi, quaedam admoueri.
Seneca HOME

bnf6286.49 bnf6387.45