monumenta.ch > Seneca > CAPUT 43
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 42 <<< >>> 44
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 43
1 Quare ergo id fulmen quod solus Iupiter mittit placabile est, perniciosum id de quo deliberauit et quod aliis quoque diis auctoribus misit? Quia Iouem, id est regem, prodesse etiam solum oportet, nocere non nisi cum pluribus uisum est.2 Discant hi, quicumque magnam inter homines adepti sunt potentiam, sine consilio ne fulmen quidem mitti; aduocent, considerent multorum, sententias, nociturum temperent, hoc sibi proponant, ubi aliquid percuti debet, ne Ioui quidem suum satis esse consillum.
Seneca HOME
bnf6286.49 bnf6387.44
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik