monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 42
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 41 <<<     >>> 43

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 42

1 In his prima specie, si intueri uelis, errat antiquitas.2 Quid enim tam imperitum est quam credere fulmina e nubibus Iouem mittere, columnas, arbores, nonnumquam statuas suas petere, uti, impunitis sacrilegis, percussis ouibus, incensis aris, pecudes innoxias feriat, et ad suum consilium a Ioue deos, quasi in ipso parum consilii sit aduocari? illa laeta esse et placata fulmina quae solus excutiat, perniciosa quibus mittendis maior turba numinum intersit? Si a me quaeris quid sentiam, non existimo tam hebetes fuisse ut crederent Iouem iniquae uoluntatis aut certae minus peritiae.3 Vtrum enim tunc cum emisit ignes quibus innoxia capita percuteret, scelerata transiret, noluit iustius mittere an non successit? Quid ergo secuti sunt, cum haec dicerent? Ad coercendos imperitorum animos sapientissimi uiri iudicauerunt ineuitabilem.4 metum, ut aliquid supra nos timeremus.5 Vtile erat in tanta audacia scelerum esse aduersus quod nemo sibi satis potens uideretur; ad conterrendos itaque cos quibus innocentia nisi metu non placet posuerunt supra caput uindicem, et quidem armatum.
Seneca HOME

bnf6286.49 bnf6387.44