monumenta.ch > Seneca > CAPUT 30 > CAPUT 48 > CAPUT 41
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 40 <<<     >>> 42

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 41

1 Haec adhuc Etruscis philosophisque communia sunt.2 In illo, dissentiunt quod fulmina a loue dicunt mitti et tres illi manubias dant.3 Prima, ut aiunt, monet et placata est et ipsius Iouis consilio mittitur.4 Secundam mittit quidem Iupiter, sed ex consihi sententia, duodecim enim deos aduocat; hoc fulmen boni aliquid.5 aliquando facit, sed tunc quoque non aliter quam ut noceat; ne prodest quidem impune.6 Tertiam manubiam idem Iupiter mittit, sed adhibitis in consilium diis quos superiores et inuolutos uocant, quia uastat in quae incidit et utique mutat statum priuatum et publicum.7 quem inuenit; ignis enim nihil esse quod fuit patitur.
Seneca HOME

bnf6286.49 bnf6387.44