monumenta.ch > Seneca > CAPUT 40
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 39 <<< >>> 41
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 40
1 Primo omnium non sunt fulminum genera sed significationum.2 Nam fulminum genera sunt illa, quod terebrat, quod discutit, quod urit.3 Quod terebrat subtile est et flammeum, oui per angustissimum fuga est ob sinceram et puram flammae tenuitatem.4 Quod dissipat conglobatum est et habet admixtam uim spiritus coacti ac procellosi.5 Itaque illud fulmen per id foramen quod ingressum.6 est redit et euad”t; huius late sparsa uis rumpit icta, non perforat.7 Tertium illud genus, quod urit, multum terreni habet et igneum magis est quam flammeum; itaque relinquit magnas ignium notas, quae percussis inhaereant.8 Nullum quidem sine igne fulmen uenit, sed tamen hoc proprie igneum.9 dicimus quod manifesta ardoris uestigia imprimit, quod aut urit aut fuscat.10 Tribus modis urit: aut afflat et leui iniuria laedit, aut comburit, aut accendit.11 Omnia ista urunt sed genere et modo differunt quodeumque combustum est, utique et ustum est at quod ustum est, non utique combustum est.12 Item quod accensum est, – potest enim illud ipso transitu ignis ussisse, – quis nescit uri quidem nec ardere, nihil autem ardere quod non et uratur? Vnum hoc adiciam: potest aliquid esse combustum nec accensum, potest accensum esse nec combustum.13 Nunc ad id transeo genus fulminis quo icta fuscantur; hoc aut decolorat aut colorat.14 Utrique distinctionem suam reddam: decoloratur id cuius color uitiatur, non mutatur; coloratur id cuius alia fit quam fuit facies, tamquam caerulea uel nigra uel pallida.
Seneca HOME
bnf6286.49 bnf6387.44