monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 38 <<<     >>> 40

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 39

1 Genera fulgurum tria esse ait Caecina, consiliarium, auctoritatis et quod status dicitur.2 Consiliarium ante rem fit sed post cogitationem, Oum aliquid in animo uersantibus aut suadetur fulminis ictu aut dissuadetur.3 Auctoritatis est ubi post rem factam uenit, quam bono futuram maloue significat.4 Status est ubi quietis nec agentibus quicquam nec cogitantibus quidem fulmen interuenit et aut minatur aut promittit aut monet.5 Hoc monitorium uocat, sed nescio quare non idem sit quod consiliarium, nam et qui monet consilium dat.6 Sed habeat aliquam distinctionem et ob hoc separetur a consiliario, quia illud suadet dissuadetque, hoc solam euitationem impendentis periculi continet, ut cum timemus ignem, fraudem a proximis, insidias a seruis.7 Etiamnunc tamen aliam distinctionem utriusque uideo: consiliarium est quod cogitanti factum est, monitorium quod nihil cogitanti; habet autem utraque res suam proprietatem: suadetur deliberantibus; ultro monentur.
Seneca HOME

bnf6286.49 bnf6387.44