monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 42 > CAPUT 22 > CAPUT 47 > CAPUT 26 > CAPUT 10 > CAPUT 38
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 37 <<< >>> 39
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 38
1 Hoc quoque, inquit, ipsum necesse est fato comprehensum sit ut aut susc”pias uota aut non. Puta me tibi manus dare et fateri hoc quoque fato esse comprehensum ut utique fiant uota; ideo fient.2 Fatum est ut hic disertus sit, sed si litteras didicerit; at eodera fato continetur ut litteras discat; ideo dopendus est.3 Hic diues erit, sed si nauigauerit; at, in illo fati ordine quo patrimonium illi grande promittitur, hoc quoque protinus adfatum est ut etiam nauiget; ideo nauigabit.4 Idem tibi de expiationibus dico: effugiet pericula, si expiauerit praedictas diuinitus minas; at hoc: quoque in fato est, ut expiet; ideo expiabit.5 Ista nobis opponi solent ut probetur nihil uoluntati nostrae relictum et omne ius fato traditum.6 Cum de ista re agetur, dicam quemadmodum manente fato aliquid sit in hominis arbitrio; nunc uero id de quo agitur explicui, quomodo, si fati certus est ordo expiationes procurationesque prodigiorum pericula auertant, quia non cum fato pugnant, sed et ipsae in lege fati sunt.7 Quid ergo, inquis, aruspex mihi prodest? Vtique enim expiare mihi etiam non suadente illo necesse est.8 – Hoc prodest quod fati minister est.9 Sic cum sanitas debeatur fato, debetur et medico, quia ad nos benelicium fati per huius manus uenit.
Seneca HOME
bnf6286.49 bnf6387.43
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik