monumenta.ch > Seneca > CAPUT 37
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 36 <<< >>> 38
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 37
1 Agere nunc causam eorum uolo qui procuranda existimant fulmina, et expiationes non dubitant prodesse aliquando ad summouenda pericula, aliquando ad leuanda, aliquando ad differenda.2 Quid sit quod sequatur, paulo post persequar; interim hoc habent commune nobiscum quod nos quoque existimamus uota proficere salua ui ac potestate fatorum.3 Quaedam enim, a diis immortalibus ita suspensa relicta sunt ut in bonum uertant, si admotae diis preces fuerint, si uota suscepta; ita non est hoc contra fatum, sed ipsum quoque in fato est.4 Aut futurum, inquit, est aut non; si est futurum, etiamsi non susceperis uota, fiet.5 Si non est futurum, etiamsi non susceperis uota, fiet.6 Falsa est ista interrogato, quia illam mediam inter ista exceptionem praeteris: futurum hoc est, sed si uota suscepta fuerint.
Seneca HOME
bnf6286.49 bnf6387.43