monumenta.ch > Seneca > CAPUT 37 > CAPUT 35
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 34 <<< >>> 36
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 35
1 Fatum fulmine mutari non potest.2 Quidni? Nam fulmen ipsum fati pars est.3 Quid ergo? expiationes procurationesque quo pertinent, si immutabilia sunt fata? – Permitte mihi illam rigidam sectam tueri eorum, qui excipiunt ista et nihil uota esse aliud quam aegrae mentis solacia existimant.4 Fata aliter ius suum peragunt nec ulla commouentur prece.5 Non misericordia flectuntur non gratia.6 Seruant cursum irreuocabilem: ingressa ex destinato fluunt.7 Quemadmodum rapidorum aqua torrentium in se non recurrit, nec moratur quidem, quia priorem superueniens praecipitat, sic ordinem fati rerum aeterna series rotat, cuius haec prima lex est, stare decreto.
Seneca HOME
bnf6286.48 bnf6387.43
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik