monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 42 > CAPUT 22 > CAPUT 47 > CAPUT 26 > CAPUT 10 > CAPUT 38 > CAPUT 16 > CAPUT 21 > CAPUT 59 > CAPUT 53 > CAPUT 2 > CAPUT 49 > CAPUT 34
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 33 <<< >>> 35
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 34
1 Summam esse uim fulminis iudicant, quia, quicquid alia portendunt, interuentus fulminis tollit; quicquid ab hoc portenditur, fixum est nec alterius ostenti significatione mutatur; quicquid exta, quicquid aues minabuntur, secundo fulmine abolebitur; quicquid fulmine denuntiatum est, nec extis nec aue contraria refellitur.2 In quo mihi falli uidentur.3 Quare? Quia uero uerius nihil est.4 Si aues futura cecinerunt, non potest hoc auspicium fulmine irritum fieri, aut non futura cecinerunt.5 Non enim nunc auem comparo et fulmen, sed duo ueri signa, quae, si uerum significant, paria sunt.6 Itaque, quae fulminis interuentus submouet extorum uel augurii iudicia, male inspecta exta, male seruata auguria sunt.7 Non enim refert utrius rei species maior sit uel natura potentior; si utraque res ueri attulit signa, quantum ad hoc, par est.8 Si dicas flammae maiorem uim esse quam fumi, non mentieris; sed, ad indicandum ignem, idem ualet flamma quod fumus.9 Itaque si hoc dicunt: « Quotiens aliud exta significabunt, aliud fulmina, fulminum.10 erit auctoritas maior », fortasse consentiam.11 Si hoc dicunt: « Quamuis altera res uerum praedixisset, fulminis ictus priora deleuit et ad se fidem.12 traxit, » falsum est.13 Quare? Quia nihil interest quam multa auspicia sint.14 Fatum unum est; quod si bene primo auspicio intellectum est, secundo non interit: idem est.15 Ita dico, non refert idem an aliud sit per quod quidem quaerimus, quoniam de quo quaerimus, idem est.
Seneca HOME
bnf6286.48 bnf6387.43