monumenta.ch > Seneca > CAPUT 37 > CAPUT 35 > CAPUT 32
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 31 <<<     >>> 33

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 32

1 Quid quod futura portendunt, nec unius tantum aut alterius rei signa dant, sed saepe longum fatorum.2 sequentium ordinem nuntiant, et quidem notis euidentibus longeque clarioribus quam si scriberentur? Hoc inter nos et Tuscos, quibus summa est fulgurum persequendorum scientia, interest: nos putamus, quia nubes collisae sunt, fulmina emitti; ipsi existimant nubes collidi ut fulmina emittantur; nam, cum omnia ad deum referant, in ea opirione sunt tamquam.3 non, quia facta sunt, significent, sed quia significatura sunt, fiant.4 Eadem tamen ratione fiunt, siue illis significare propositum, siue consequens est.5 Quomodo ergo significant, nisi ”deo mittuntur? Quomodo aues non in hoc motae ut nobis occurrerent dextrum.6 auspicium sinistrumque fecerunt.7 Et illas, inquit, deus mouit.8 Nimis illum otiosum.9 et pusillae rei ministrum, facis, si aliis somnia, aliis exta disponit.10 Ista nihilominus diuina ope geruntur, si non a deo pennae auium reguntur nec pecudum, uiscera sub ipsa securi formantur.11 Alia ratione fatorum series explicatur indicia uenturi ubique praemittens, ex quibus quaedam nobis familiaria, quaedam ignota sunt.12 Quicquid fit, alicuius rei futurae signum est.13 Fortuita et sine ratione uaga diuinationem non recipiunt; cuius rei ordo est, etiam praedictio est.14 Cur ergo aquilae hic honor datus est ut magnarum rerum faceret auspicia, aut coruo et paucissimis auibus, ceterarum sine praesagio uox est? Quia quaedam!iondum in artem redacta sunt, quaedam uero ne redigi quidem possunt ob nin:iium remotam conuersationem; ceterum nullum.15 animal est quod non motu et occursu suo praedicat aliquid.16 Non omnia scilicet, sed quaedam notantur.17 Auspicium obseruantis est; ad eum itaque pertinet qui in ea direxit animum.18 Ceterum fiunt et illa quae pereunt.19 Quinque stellarum potestates Chaldaeorum obseruatio excepit quid? tu tot illa milia siderum iudicas otiosa lucere? Quid est porro aliud quod errorem maximum incutiat peritis natalium quam, quod paucis nos sideribus assignˆnt, cum omnia quae supra nos sunt partem nostri sibi uindicent? Summissiora forsitan propius in nos uim suam dirigunt et ea quae frequentius mota aliter nos aliterque prospiciunt.20 Ceterum et illa quae aut immota sunt aut propter uelocitatem uniuerso parem immotis similia non extra ius dominiumque nostri sunt.21 Alium aliud aspicit; distributis rem offlciis tractant; non magis autem facile est scire quid possint, quam dubitari debet an possint.
Seneca HOME

bnf6286.48 bnf6387.42

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik