monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 30 <<< >>> 32
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 31
1 Ceterum luira fulminis, si intueri uelis, opera sunt nec quicquam dubii relinquentia quin diuina sit illius ac subtilis potentia.2 Loculis integris et illaesis conflatur argentum; manente uagina gladius ipse liquescit, et inuiolato ligno circa pila ferrum omne destillat; stat fracto dolio uinum nec ultra triduum ille rigor durat.3 Illud aeque inter adnotanda ponas licet quod et hominum et ceterorum animalium.4 quae icta sunt caput spectat ad exitum fulminis, quod omnium percussarum arborum contra fulmina astulae surgunt.5 Quid quod malarum serpentium et aliorum.6 animalium quibus mortifera uis inest, cum fulmine icta sunt, uenenum omne consumitur? – Unde, inquit, scis? – In uenenatis corporibus uermis non nascitur .7 ; fulmine icta intra paucos dies uerminant.
Seneca HOME
bnf6286.48 bnf6387.42