monumenta.ch > Seneca > CAPUT 30
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 29 <<< >>> 31
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 30
1 Quidam, inter quos Asclepiodotus est, iudicant sic quorundam quoque corporum concursu tonitrum et fulmina excuti posse.2 Aetna aliquando multo igne abundauit, ingentem uim harenae urentis effudit,, inuolutus est dies puluere, populosque subita nox terruit.3 Aiunt tunc plurima fuisse fulmina et tonitrua quae concursu aridorum corporum facta sunt, non nubium, quas uerisimile est in tanto feruore aeris nullas fuisse.4 Aliquando Cambyses ad Ammonem misit exercitum, quem harena austro, mota et more niuis incidens texit, deinde obruit; tunc quoque uerisimile est fuisse tonitrum fulminaque attritu harenae sese affricantis.5 Non repugnat proposito nostro ista opinio.6 Diximus enim utriusque naturae corpora efflare terras et sicci aliquid et umidi in toto acre uagari; itaque si quid tale interuenit, nubem fecit solidiorem et crassiorem quam si tantum simplici spiritu texeretur.7 Illa frangi potest et edere sonum.8 Ista quae dixi, sine incendiis uaporantibus aera repleuerunt, siue uentis terras uerrentibus, necesse est nubem faciant ante quam sonum.9 Nubem autem tam arida quam umida conserunt; est enim, ut diximus, nubes spissitudo aeris crassi.
Seneca HOME
bnf6286.48 bnf6387.42