monumenta.ch > Seneca > 120 > 118 > 2 > 12 > 3 > 7 > 5 > 4 > 8 > 9 > 6 > 1 > CAPUT 32 > CAPUT 35 > CAPUT 41 > CAPUT 48 > CAPUT 33 > CAPUT 45 > CAPUT 55 > CAPUT 36 > CAPUT 37 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 52 > CAPUT 40 > CAPUT 29 > CAPUT 43 > CAPUT 28
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 27 <<< >>> 29
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 28
1 Videmus, inquit, nubes impingi montibus nec sonum, fieri.2 Primum.3 omnium non quocumque modo illisae sunt sonant, sed si apte compo,sitae ad sonum edendum.4 Auersas inter se manus collide, non plaudent; sed palma cum palma collata plausum.5 facit; et plurimum interest utrum cauae concutiantur an planae et extentae.6 Deinde non tantum ire nubes oportet sed agi magna ui et procellosa.7 Etiamnunc mons non findit nubem, sed digerit et primain quamque partem eius soluit.8 Ne uesica quidem, quoeumque modo spiritum emisit, sonat: si ferro diuisa est, sine ullo aurium sensu exit; rumpi illam oportet, ut sonet, non secari.9 Idem de nubibus dico; nisi multo impetu dissolutae, non sonant.10 Adice nunc quod nubes in montem actae non franguntur, sed circumfunduntur et in aliquas partes montis, in arbores, rames, frutices, aspera saxa et eminentia; et ita discutiuntur, et, si quem habent spiritum, multifariam emittunt, qui, nisi uniuersus erumpit, nec crepat.11 Hoc ut scias, uentus qui circa arborem finditur sibilat, non tonat; lato, ut ita dicam, ictu et totum globum semel dissipante opus est, ut sonitus erumpat qualis auditur, cum tonat.
Seneca HOME
bnf6286.48 bnf6387.42