monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 42 > CAPUT 22 > CAPUT 47 > CAPUT 26 > CAPUT 10 > CAPUT 38 > CAPUT 16 > CAPUT 21 > CAPUT 59 > CAPUT 53 > CAPUT 2 > CAPUT 49 > CAPUT 34 > CAPUT 27
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 26 <<< >>> 28
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 27
1 Tonitrua distinxere quidam ita ut dicerent unum esse genus cuius graue sit murmur, quale terrarum motum antecedit clauso uento et fremente.2 Hoc quomodo uideatur illis fieri dicam.3 Cum spiritum intra se clausere nubes, in concauis partibus earum uolutatus aer similem agit mugitibus sonum, raucum et aequalem et continuum, utique ubi etiam umida illa regio est et exitum claudit; ideo eiusmodi tonitrua uenturi praenuntia imbris sunt.4 Aliud genus est acre, quod acerbum magis dixerim quam sonorum, quale audire solemus, cum super caput alicuius dirupta uesica est; talia eduptur tonitrua, cum conglobata nubes dissoluitur et eum quo distenta fuerat spiritum emittit.5 Hic proprie fragor dicitur, subitus et uehemens.6 Quo edito concidunt homines et exanimantur; quidam uero uiui stupent et in totum sibi excidunt, quos uocamus attonitos, uni mentem sonus ille caelestis loco pepulit.7 Hic fieri illo quoque modo potest ut inclusus aer caua nube et motu ipso extenuatus diffundatur; deinde, dum.8 maiorem sibi locum quaerit, a quibus inuolutus est, sonum patitur.9 Quid autem? non, quemadmodum illisae inter se manus plausum edunt, sic illisarum inter se nubium sonus potest esse, magnus quia magna concurrunt?
Seneca HOME
bnf6286.48 bnf6387.41
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik