monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 42 > CAPUT 22 > CAPUT 47 > CAPUT 26
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 25 <<<     >>> 27

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 26

1 Ex nube nascitur.2 Primum in nubibus non ˆqua est, sed aer spissus, ad gignendam aquam praeparatus, nondum in illam mutatus, sed iam pronus et uergens.3 Non est quod existimes eam tum collig”, tum effundi.4 Simul et fit et cadit.5 Deinde, si concessero umidam esse nubem conceptis aquis plenam, nihil tamen prohibet ignem ex umido quoque educi, immo ex ipso, quod magis mireris, umore.6 Quidam negauerunt in ignem quicquam posse mutari, priusquam mutatum esset in aquam.7 Potest ergo nubes, salua quam continet aqua, ignem parte aliqua sui reddere, ut saepe alia pars ligni ardet, alia sudat.8 Nec hoc dico non contraria inter se ista esse et alterum altero perimi; sed ubi ualentior ignis quam umor est, uincit; rursus, cum copia umoris exsuperat, tunc ignis sine effectu est; itaque non ardent uirentia.9 Refert ergo quantum aquae sit; exigua enim non resistet nec uim ignis impediet.10 Quidni? Maiorum nostrorum memoria, ut Posidonius tradidit, cum insula in Aegaeo mari surgeret, spumabat interdiu mare et fumus ex alto ferebatur.11 Nox demum prodebat ignem, non continuum sed ex interuallis emicantem fulminum more, quotiens ardor infernus iacentis super undae pondus euicerat.12 Deinde saxa euoluta rupesque partim illaesae, quas spiritus, antequam urerentur, expulerat, partim exesae et in leuitatem pumicis uersae.13 Nouissime cacumen exusti montis emicuit.14 Postea altitudini adiectum et saxum illud in magnitudinem insulae creuit.15 Idem nostra memoria Valerio Asiatico consule iterum accidit.16 Quorsus haec rettuli? Vt appareret nec extinctum ignem mari superfuso, nec impetum eius grauitate ingentis undae prohibitum exire; ducentorum passuum fuisse altitudinem Asclepiodotus, auditor Posidonii, tradidit, per quam.17 diremptis aquis ignis emersit.18 Quod si immensa aquarum uis flammarum ex imo subeuntem uim non potuit opprimere, quanto minus impedire poterit ignem nubium tenuis umor et roscidus? Adeo res ista non affert ullam moram ut contra causa ignium sit; quos non uidemus emicare nisi impendente caelo; serenum sine fulmine est.19 Non lial~et istos metus dies purus, ne nox quidem nis” obscura nubibus.20 Quid ergo? non aliquando etiam apparentibus stellis et nocte tranquilla fulgurat? Sed scias licet, illic nubes esse unde splendor effertur, quas uideri a nobis terrarum tumor non sinit.21 Adice nunc quod fieri potest ut nubes summissae et humiles attritu suo ignem reddant; qui in superiora expressus, in parte caeli sincera puraque uisitur, sed fit in sordida.
Seneca HOME

bnf6286.47 bnf6387.41

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik