monumenta.ch > Seneca > CAPUT 24
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 23 <<<     >>> 25

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 24

1 Quomodo, inquit, cum dicatis ignis hanc esse naturam ut petat superiora, fulmen terram petit? Aut falsum est quod de igne dixistis; est enim illi aeque sursuin iter quam deorsum.2 Vtrumque uerum potest esse.3 Ignis enim natura in uerticem surgit et, si nihil illum prohibet, ascendit, sicut a qua natura defertur; si tamen aliqua uis accessit quae illam in contrarium circumageret, illo intenditur unde imbre deiecta est.4 Fulmen autem cadit eadem necessitate qua excutitur.5 ld his ignibus accidit quod arboribus quarum cacumina, si tenera sunt, ita deorsum trahi possunt ut etiam terram attingant, sed cum permiseris, in locum suum exilient.6 Itaque non est quod eum spectes cuiusque rei habitum qui illi non ex uoluntate est.7 Si ignem permittis ira quo uelit, caelum, id est leuissimi cuiusque sedem, repetet; ubi est aliquid quod eum ferat et ab impetu suo auertat, id non natura, sed seruitus eius fit.
Seneca HOME

bnf6286.47 bnf6387.41