monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18 > CAPUT 23
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 22 <<< >>> 24
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 23
1 sed fortasse nubes quoque in nubes incitatae fremente uento et leuiter urgente ignem euocabunt qui explendescat nec exiliat; minore enim ni ad fulgurandum opus est quam ad fulminandum.2 Superioribus collegimus in quantum feruorem quaedam attrita perducerentur.3 Cum autem aer mutabilis in ignem maximis uiribus, id est suis, cum.4 in uentum conuersus est, atteratur, credibile est uerisimile, ignem excuti caducum et cito interiturum, quia non ex solida materia oritur nec in qua possit consistere.5 Transit itaque tantumque habet morae quantum itineris et cursus: sine alimento proiectus est.
Seneca HOME
bnf6286.47 bnf6387.41