monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 42 > CAPUT 22
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 21 <<< >>> 23
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 22
1 Quoniam constat utramque rem ignem esse, uideamus quemadmodum ignis fieri soleat apud nos; eadem enim ratione et supra fit.2 Duobus modis, uno si excitatur sicut e lapide; altero si attritu inuenitur, sicut cum duo ligna inter se diutius trita sunt.3 Non omnis hoc tibi materia praestabit, sed idonea eliciendis ignibus: sicut laurus, hederae et alia in hunc usum nota pastoribus.4 Potest ergo fieri ut nubes quoque ignem eodem modo uel percussae reddant uel attritae.5 Videamus quantis procellae uiribus ruant, quanto uertantur impetu turbines; id quod obuium, fuit, dissipatur et rapitur et longe a loco suo proicitur.6 Quid ergo mirum, si tanta uis ignem excutit uel aliunde uel sibi? Vides enim quantum feruorem sensura sint corpora horum transitu trita, nec hoc in his tantum debere credi, ac in ui siderum, quorum ingens et confessa potentia est.
Seneca HOME
bnf6286.47 bnf6387.40
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik