monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 42 > CAPUT 22 > CAPUT 47 > CAPUT 26 > CAPUT 10 > CAPUT 38 > CAPUT 16 > CAPUT 21
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 20 <<<     >>> 22

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 21

1 Dimissis nunc praeceptoribus nostris incipiamus per nos moueri et a confessis transeamus ad dubia.2 Quid enim confessi est? Fulmen ignem esse, aquae fulgurationem, quae nihil aliud est quam flamma, futura fulmen, si plus uirium habuisset; non natura ista sed impetu distant.3 Esse illum ignem calor ostendit, qui non est nisi ex eo.4 Ostendit effectus: magnorum enim saepe incendiorum causa fulmen fuit; siluae illo concrematae et urbium partes; etiam quae non percussa sunt, tamen adusta cernuntur; quaedam uero ueluti fuligine colorantur.5 Quid quod omnibus fulguratis odor sulphuris est? Ergo et utramque rem ignem esse constat et utramque rem inter se meando distare; fulguratio enim est non perlatum usque in terras fulmen, et rursus licet dicas fulmen esse fulgurationem usque in terras perductam.6 Non ad exercendum uerba diutius hoc idem tracto, sed ut cognata esse ista et eiusdem notae ac naturae probem.7 Fulmen est quiddam plus quam fulguratio.8 Vertamus istud: fulguratio est paene fulmen.
Seneca HOME

bnf6286.47 bnf6387.40