monumenta.ch > Seneca > CAPUT 20
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 19 <<< >>> 21
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 20
1 Diogenes Apolloniates ait quaedam tonitrua igne, quaedam spiritu fieri; illa ignis facit quae ipse antecedit et nuntiat; illa spiritus quae sine splendore crepuerunt.2 Vtrumque sine altero esse aliquando concedo, ita tamen ut non discreta illis potestas sit, sed utrumque ab utroque effici possit.3 Quis enim negabit spiritum magno impetu latum, cum effecerit sonum, effecturum et ignem? Quis autem non et hoc concedet aliquando ignem quoque irrumpere posse nubes et non exilire, si plurium aceruo nubium, cum paucas perscidisset, oppressus est? Ergo et ignis ibit in spiritum perdetque fulgorem, et spiritus, dum secta intra incendit.4 Adice nunc quod necesse est impetus fulminis et praemittat spiritus agatque ante se, et a tergo trahat uentum, cum tam uasto ictu aera inciderit.5 Itaque omnia, antequam feriantur, intremesculit uibrata uento quem ignis ante se pressit.
Seneca HOME
bnf6286.47 bnf6387.40