monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 17 <<<     >>> 19

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 18

1 Anaximandrus omnia ad spiritum rettulit.2 Tonitrua, inquit, sunt nubis ictae sonus.3 Quare inaequalia sunt? Quia et ipse ictus inaequalis est.4 Quare et sereno tonat? Quia tunc quoque per crassum et scissum aera spiritus prosilit.5 At quare aliquando non fulgurat et tonat? Quia spiritus infirmior non ualuit in flammam, in sonum ualuit.6 Quid est ergo ipsa fulguratio? Aeris diducentis se corruentisque iactatio languidum ignem nec exiturum pariens.7 Quid est fulmen? Acrioris densiorisque spiritus cursus.
Seneca HOME

bnf6286.47 bnf6387.40