monumenta.ch > Seneca > 100 > 3 > 12 > 3 > 2 > 12 > 30 > 1 > 12 > 69 > 2 > 6 > 30 > 51 > 66 > 9 > CAPUT 14
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 13 <<<     >>> 15

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 14

1 Vos, inquit, dicitis, cum causas stellarum transuolantium redditis, posse aliquas aeris partes ad se trahere ignem ex locis superioribus et hoc ardore accendi.2 Sed plurimum interest utrum aliquis dicat ignem ex aethere decidere, quod natura non patitur, an dicat ex ignea ui calorem in ea quae subiacent transilire.3 Non enim illinc ignis cadit, quod non potest fieri, sed hic nascitur.4 Videmus certe apud nos late incendio peruagante quasdam insulas quae diu concaluerunt ex se concipere flammam; itaque uerisimile est etiam in aere summo id quod ignis rapiendi naturam habet accendi calore aetheris superpositi.5 Necesse est enim ut et imus aether habeat aliquid aeri simile et summus aer non sit dissimilis imo aetheri, quia non fit statim in diuersum ex diuerso transitus; paulatim.6 ista in confinio uim suam miscent ita ut dubitare possis aer an hic iam aether sit.
Seneca HOME

bnf6286.47 bnf6387.40