monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 12 <<< >>> 14
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 13
1 Falsam autem opinionem esse eorum qui ignem in nubibus seruant, per multa colligi potest.2 Si de caelo cadit, quomodo non cotidie fit, cum tantumdem semper illic ardeat? Deinde nullam rationem reddiderunt quare ignis, quem natura sursum uocat, defluat.3 Alia enim condicio nostrorum ignium est, ex quibus fauillae cadunt, quae ponderis aliquid secum habent; ita non descendit ignis, sed praecipitatur et deducitur.4 Huic simile nihil accidit in illo igne purissimo, in quo nihil est quod deprimatur.5 Aut si ulla pars eius exciderit, in periculo totus est, quia totum.6 potest excidere quod potest carpi.7 Deinde illud quod cadit leue est an graue? Leue est? Non potest ruere quod cadere leuitas prohibet; si in abdito suo tenet graue, quomodo illic esse potuit unde caderet? Quid ergo? non aliqui ignes in inferiora ferri solent, sicut haec ipsa de quibus quaerimus fulmina? Fateor.8 Non eunt tamen, sed feruntur; aliqua illos potentia deprimit.9 Quae non est in aethere; nihil enim illic iniuria cogitur, nihil rumpitur, nihil praeter solitum euenit.10 Ordo rerum est, et expurgatus ignis in custodia mundi summa sortitus oras operis pulcherrimi circumit.11 Hic descendere non potest, sed ne ab externo quidem deprimi, quia in aethere nulli incerto corpori locus est; certa et ordinata non pugnant.
Seneca HOME
bnf6286.46 bnf6387.39
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik