monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 11 <<< >>> 13
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 12
1 Tria sunt quae accidunt, fulgurationes, fulmina, tonitrua, quae una facta serius audiuntur.2 Fulguratio ostendit ignem, fulminatio emittit.3 Illa, ut ita dicam, comminatio est et conatio sine ictu; ista iaculatio cum ictu.4 Quaedam sunt ex his de quibus inter omnes conuenit, quaedam in quibus diuersae sententiae sunt.5 Conuenit de illis, omnia ista in nubibus et e nubibus fieri.6 Etiamnunc conuenit et fulgurationes et fulminationes aut igneas esse aut ignea specie.7 Ad illa nunc transeamus in quibus lis est.8 Quidam putant ignem inesse nubibus; quidam ad tempus fieri nec prius esse quam mitti.9 Ne inter illos quidem qui praeparant ignem conuenit; alius enim illum aliunde colligit.10 Quidam aiunt radios solis intercurrentis recurrentisque et saepius in se relatos ignem excitare.11 Anaxagoras ait illum ex aethere destillare et ex tanto ardore caeli multa decidere quae nubes diu inclusa custodiant.12 Aristoteles multo ante ignem colligi non putat, sed eodem momento exilire quo fiat.13 Cuius sententia talis est.14 Duae partes mundi in imo iacent, terra et aqua.15 Vtraque ex se reddit aliquid terrenus uapor siccus est et fumo similis, qui uentos, fulmina, tonitrua facit; aquarum halitus umidus est et in imbres et niues cedit.16 Sed siccus ille terrarum uapor, unde uentis origo est, cum coaceruatus est, coitu nubium uehementer a latere eliditur; deinde, ut latius, nubes proximas feriet.17 Haec plaga cum sono incutitur, qualis in nostris ignibus redditur, cum flamma uitio lignorum uirentium crepat.18 Et illic spiritus habens aliquid umidi secum conglobatusque rumpitur flamma; eodem modo spiritus ille, quem paulo ante exprimi collisis nubibus dixi, impactus aliis nec rumpi nec exilire silentio potest.19 Dissimilis autem crepitus fit ob dissimilitudinem nubium, quarum aliae maiorem.20 sinum habent, aliae minorem.21 Ceterum illa uis expressi spiritus ignis est qui fulgurationis nomen habet, leui impetu accensus et uanus.22 Ante autem uidemus fulgorem quam sonum audimus, quia oeulorum uelocior sensus est et multum aures antecedit.
Seneca HOME
bnf6286.46 bnf6387.39