monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 10 <<< >>> 12
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 11
1 Qui cum sic diuisus sit, ima sui parte maxime uarius et inconstans ac mutabilis est.2 Circa terras plurimum audet, plurimum patitur, exagitat et exagitatur; nec tamen eodem modo totus afficitur, sed aliter alibi et partibus inquietus ac turbidus est.3 Causas autem illi mutationis et inconstantiae alias terra praebet, cuius positiones hoc aut illo uersae magna ad aeris temperiem momenta sunt, alias siderum cursus, ex quibus soli plurimum imputes; illum sequitur annus, ad illius flexum hiemes aestatesque uertuntur.4 Lunae proximum ius est.5 Sed ceterae quoque stellae non minus terrena quam incumbentem terris spiritum afficiunt et cursu suo occursuue contrario modo frigora, modo imbres aliasque terris turbide iniurias mouent.6 Haec necessarium fuit praeloqui dicturo de tonitru fulminibusque ac fulgurationibus.7 Nam cum in aere fiant, naturam eius explicari oportebat, quo facilius appareret quid facere aut pati posset.
Seneca HOME
bnf6286.46 bnf6387.39