monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 42 > CAPUT 22 > CAPUT 47 > CAPUT 26 > CAPUT 10
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 9 <<< >>> 11
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 10
1 Ipse quidem per ipsum transit quo scinditur, et media non circumfundit tantum et utrimque cingit, sed permeat.2 Ab aethere lucidissimo aer in terram usque diffusus est, aggilior quidem tenuiorque et altior terris nec minus aquis, ceterum aethere spissior grauiorque, frigidus per se et obscurus.3 Lumen illi calorque aliunde sunt.4 Sed non per omne spatium sui similis est; mutatur a proximis.5 Summa pars eius siccissima calidissimaque et ob hoc etiam tenuissima est propter uiciniam aeternorum ignium et illos tot motus siderum assiduumque caeli circumactum; illa pars ima et uicina terris densa et caliginosa est, quia terrenas exhalationes receptat; media pars temperatior, si summis imisque conferas, quantum ad siccitatem tenuitatemque pertinet, ceterum utraque parte frigidior.6 Nam superiora eius calorem uicinorum siderum sentiunt.7 Inferiora quoque tepent; primum terrarum halitu, qui multum secum calidi affert; deinde quia radii solis replicantur et, quousque redire potuerunt, id duplicato calore benignius fouent; deinde etiam illo spiritu qui omnibus animalibus arbustisque ac satis calidus est, nihil enim uiueret sine calore.8 Adice nunc ignes, non tantum manufactos et certos, sed opertos terris, quorum aliqui eruperunt, innumerabiles in obscuro et condito flagrant semper.9 Hae tot partes eius fertiles rerum habent quiddam teporis, quoniam quidem sterile frigus est, calor gignit.10 Media ergo pars aeris ab his summota in frigore suo manet; natura enim aeris gelida est.
Seneca HOME
bnf6286.46 bnf6387.38
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik