monumenta.ch > Seneca > CAPUT 20 > CAPUT 9
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 8 <<<     >>> 10

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 9

1 Ostendit intentionem spiritus uelocitas eius et diductio.2 Oculi statim per multa milia aciem suam mittunt; uox una totas urbes simul percutit; lumen non paulatim prorepit sed semel uniuersis rebus infunditur.3 Aqua autem quemadmodum sine spiritu posset intendi? Numquid dubitas quin sparsio illa quae ex fundamentis mediae harenae crescens in summam usque amphitheatri altitudinem peruenit cum intentione aquae flat? Atqui nec manus nec ullum aliud tormentum aquam potest mittere aut agere quam spiritus; huic se commodat; hoc attollitur inserto et cogente; contra naturam suam multa conatur et ascendit, nata defluere.4 Quid? Nauigia sarcina depressa parum ostendunt non aquam sibi resistere, quo minus mergantur, sed spiritum? Aqua enim cederet nec posset pondera sustinere, nisi ipsa sustineretur.5 Discus ex loco superiore in piscinam missus non descendit, sed resilit; quemadmodum, nisi spiritu referiente? Vox autem qua ratione per parietum munimenta transmittitur, nisi quod solido quoque aer inest, qui sonum extrinsecus missum et accipit et remittit, scilicet spiritu non aperta tantum intendens, sed etiam abdita et inclusa, quod illi facere expeditum est, quia nusquam diuisus est sed per illa ipsa quibus separari uidetur coit secum? Interponas licet muros et mediam altitudinem montium, per omnia ista prohibetur nobis esse peruius, non sibi.6 Id enim intercluditur tantum per quod illum nos sequi possumus.
Seneca HOME

bnf6286.46 bnf6387.38