monumenta.ch > Seneca > CAPUT 12 > CAPUT 18 > III. > 3. > 6. > 2. > CAPUT 1 > VIII. > V. > IV. > XLIX. > CAPUT 29 > 7. > VII. > IV. > 5. > CAPUT 9 > 4. > III. > 6. > 3. > CAPUT 11 > CAPUT 24 > XVIII. > CAPUT 8
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 7 <<<     >>> 9

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 8

1 Nunc autem esse quamdam in rerum natura uehementiam magni impetus est colligendum.2 Nihil enim non intentione uehementius est, tam mehercule quam nihil intendi ab alio poterit, nisi aliquid per semet fuerit intentum, – dicimus enim eodem modo non posse quicquam ab alio moueri, nisi aliquid fuerit mobile ex semet; – quid autem est quod magis credatur ex se ipso habere intentionem quam spiritus? Hunc intendi quis negabit, cum uiderit iactari terram cum montibus, tecta murosque, magnas cum populis urbes, cum totis maria litoribus?
Seneca HOME

bnf6286.46 bnf6387.38