monumenta.ch > Seneca > CAPUT 22 > CAPUT 39 > CAPUT 12 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 17 > CAPUT 31 > CAPUT 25 > CAPUT 54 > CAPUT 58 > CAPUT 50 > CAPUT 56 > CAPUT 11 > CAPUT 57 > CAPUT 15 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 29 > CAPUT 28 > CAPUT 27 > CAPUT 1 > CAPUT 3 > CAPUT 21 > CAPUT 32 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 1 > CAPUT 26 > CAPUT 51 > CAPUT 7
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 6 <<< >>> 8
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 7
1 Quidam aera discerpunt et in particulas diducunt ita ut illi inane permisceant.2 Argumentum autem existimant non pleni corporis sed multum uacui habentis quod auibus in illo tain facilis motus, quod maximis minimisque per illum transcursus est.3 Sed falluntur.4 Nam aquarum quoque similis facilitas est, nec de unitate illarum dubium est, quae sic corpora accipiunt ut semper in contrarium acceptis refluant; hanc nostri circumstantiam, Graeci g–antiperistasin appellant.5 Quae in aere quoque sicut in aqua fit; circumsistit enim omne corpus a quo impellitur.6 Nihil ergo opus erit admixto inani.7 Sed haec alias.
Seneca HOME
bnf6286.46 bnf6387.38