monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 29 > CAPUT 10 > CAPUT 16 > CAPUT 12 > 3 > CAPUT 16 > CAPUT 24 > CAPUT 11 > CAPUT 17 > CAPUT 30 > CAPUT 6
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 5 <<< >>> 7
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 6
1 Aer continuus terrae est et sic appositus ut statim ibi futurus sit unde illa discesserit.2 Pars totius est mundi; sed tamen, quicquid terra in alimentum caelestium misit, recipit, ut scilicet materia, non pars, intellegi debeat; ex hoc omnis inconstantia eius tumultusque est.3 Hunc quidam ex distantibus corpusculis, ut puluerem, struunt plurimumque a uero recedunt.4 Numquam enim nisi contexti per unitatem corporis nisus est, cum partes consentire ad intentionem debeant et conferre uires.5 Aer autem, si in atomos inciditur, sparsus est; tendi uero disiecta non possunt.6 Intentionem aeris ostendent tibi inflata nec ad ictum cedentia; ostendent pondera per magnum spatium ablata gestante uento; ostendent uoces, quae remissae claraeque sunt prout aer se concitauit.7 Quid enim est uox nisi intentio aeris, ut audiatur, linguae formata percussu? Quid? cursus et motus omnis, nonne intenti spiritus opera sunt? Hic facit uim, neruis, uelocitatem currentibus; hic, cum uehementer concitatus ipse se torsit, arbusta siluasque, conuoluit et aedificia tota corripiens in altum frangit; hic mare per se languidum et iacens incitat.8 Ad minora ueniamus.9 Quis sine intentione spiritus cantus est? Cornua et tubae et quae aquarum pressura maiorem sonitum formant quam qui ore reddi potest, nonne aeris intentione partes suas explicant? Consideremus quae ingentem uim per occultum agunt: paruula admodum semina et quorum exilitas in commissura lapidum locum inuenit in tantum conualescunt ut ingentia saxa deturbent et monumenta dissoluant; scopulos interim rupesque radices minutissimae ac tenuissimae findunt.10 Hoc quid est aliud quam intentio spiritus, sine qua nihil ualidum et contra quam nihil ualidum est? Esse autem unitatem in aere uel ex hoc intellegi potest quod corpora nostra inter se cohaerent.11 Quid enim est aliud quod teneat illa quam spiritus? Quid est aliud quo animus noster agitetur? Quis est illi motus nisi intentio? Quae intentio nisi ex unitate? Quae unitas, nisi haec esset in aere? Quid autem aliud producit fruges et segetem imbecillam ac uirentes exigit arbores aut distendit in ramos aut in altum erigit quam spiritus intentio et unitas?
Seneca HOME
bnf6286.45 bnf6387.38
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik