monumenta.ch > Seneca > CAPUT 22 > CAPUT 39 > CAPUT 12 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 17 > CAPUT 31 > CAPUT 25 > CAPUT 54 > CAPUT 58 > CAPUT 50 > CAPUT 56 > CAPUT 11 > CAPUT 57 > CAPUT 15 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 29 > CAPUT 28 > CAPUT 27 > CAPUT 1 > CAPUT 3 > CAPUT 21 > CAPUT 32 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 1 > CAPUT 26 > CAPUT 51 > CAPUT 7 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 9 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 17 > CAPUT 25 > CAPUT 4 > CAPUT 2 > CAPUT 11 > CAPUT 32 > CAPUT 5
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 4 <<<     >>> 6

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 5

1 Terra et pars est mundi et materia.2 Pars quare sit, non puto te interrogaturum, aut aeque interroga quare caelum pars sit; quia scilicet non magis sine hoc quam sine illa uniuersum potest esse, quod cum his uniuersum est, ex quibus, id est, tam ex illo quam ex ista, alimenta omnibus animalibus, omnibus satis, omnibus stellis diuiduntur.3 Hinc quidquid est uirium singulis, hinc ipsi mundo tam multa poscenti subministrantur; hinc profertur quo sustineantur tot sidera tam exercita tam auida per diem noctemque ut in opere ita in pastu.4 Omnium quidem rerum natura, quantum in nutrimentum sui satis sit, apprehendit, mundus autem, quantum in aeternum desiderabat, inuasit.5 Pusillum tibi exemplar magnae rei ponam: oua tantum complectuntur humoris quantum ad effectum animalis exituri satis est.
Seneca HOME

bnf6286.45 bnf6387.37

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik