monumenta.ch > Seneca > CAPUT 22 > CAPUT 39 > CAPUT 12 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 17 > CAPUT 31 > CAPUT 25 > CAPUT 54 > CAPUT 58 > CAPUT 50 > CAPUT 56 > CAPUT 11 > CAPUT 57 > CAPUT 15 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 29 > CAPUT 28 > CAPUT 27 > CAPUT 1 > CAPUT 3 > CAPUT 21 > CAPUT 32 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 1 > CAPUT 26 > CAPUT 51 > CAPUT 7 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 9 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 17 > CAPUT 25 > CAPUT 4
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 3 <<< >>> 5
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 4
1 Sic mundi pars est aer, et quidem necessaria.2 Hic est enim qui caelum terramque connectit, qui ima ac summa sic separat ut tamen iungat.3 Separat, quia medius interuenit; iungit quia utrique per hunc inter se consensus est; supra se dat quicquid accepit a terris, rursus uim siderum in terrena transfundit.4 Quasi partem mundi uoco ut animalia et arbusta.5 Nam genus animalium arbustorumque pars uniuersi est, quia in consummationem totius assumptum et quia non est sine hoc uniuersum.6 Vnum autem animal et una arbor quasi pars est, quia, quamuis perierit, tamen id ex quo perit, totum est.7 Aer autem, ut dicebam, et caelo et terris cohaeret; utrique innatus est.8 Habet autem unitatem quicquid alicuius rei natiua pars est.9 Nihil enim nascitur sine unitate.
Seneca HOME
bnf6286.45 bnf6387.37