monumenta.ch > Seneca > CAPUT 22 > CAPUT 39 > CAPUT 12 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 17 > CAPUT 31 > CAPUT 25 > CAPUT 54 > CAPUT 58 > CAPUT 50 > CAPUT 56 > CAPUT 11 > CAPUT 57 > CAPUT 15 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 29 > CAPUT 28 > CAPUT 27 > CAPUT 1 > CAPUT 3
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 2 <<<     >>> 4

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 3

1 Omnia que in notitiam nostram cadunt uel cadere possunt, mundus complectitur.2 Ex bis quaedam sunt partes, quaedam materiae loco relicta; desiderat enim omnis natura materiam, sicut ars omnis quae manu constat.3 Quid sit hoc, apertius faciam.4 Pars est nostri oculus, manus, ossa, nerui.5 Materia sucus recentis cibi iturus in partes.6 Rursus quasi pars est sanguis nostri, qui et tamen est materia; praeparat enim is alia, et nihilominus in numero eorum est quibus totum corpus efficitur.
Seneca HOME

bnf6286.45 bnf6387.37