monumenta.ch > Seneca > CAPUT 11 > CAPUT 31 > CAPUT 17 > CAPUT 19 > CAPUT 13 > CAPUT 12 > CAPUT 39 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 42 > CAPUT 22 > CAPUT 47 > CAPUT 26 > CAPUT 10 > CAPUT 38 > CAPUT 16 > CAPUT 21 > CAPUT 59 > CAPUT 53 > CAPUT 2
Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, , 1 <<<     >>> 3

Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 2

1 Quoniam dixi de partibus, in quas omnis rerum naturae materia diuiditur, quaedam in commune sunt dicenda, et hoc primum praesumendum, inter ea corpora, a quibus unitas est, aera esse.2 Quid sit hoc et quare praecipiendum fuerit, scies si paulo altius repetiero, et dixero aliquid esse continuum, aliquid commissum.3 Continuatio est partium inter se non intermissa coniunctio.4 Unitas est sine commissura continuatio, et duorum inter se coniunctorum corporum tactus.5 Numquid dubium est, quin ex his corporibus quae uidemus tractamusque, quae aut sentiuntur aut sentiunt, quaedam sint composita? Illa constant aut nexu, aut aceruatione: ut puta funis, frumentum, nauis.6 Rursus non composita: ut arbor lapis.7 Ergo concedas oportet ex his quoque quae sensum quidem effugiunt, ceterum ratione prenduntur, esse in quibusdam unitatem corporum.8 Vide quomodo auribus tuis parcam.9 Expedire me poteram, si philosophorum lingua uti uoluissem, ut dicerem unita corpora.10 Hoc cum tibi remittam, tu inuicem mihi refer gratiam.11 Quare istud? si quando dixero unum, memineris me non ad numerum referre, sed ad naturam corporis, nulla ope externa, sed unitate sua cohaerentis.12 Ex hac nota corporum aer est.
Seneca HOME

bnf6286.45 bnf6387.37