monumenta.ch > Seneca > CAPUT 10 > CAPUT 9 > CAPUT 29 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 28 > CAPUT 13 > CAPUT 10 > CAPUT 17 > CAPUT 20 > CAPUT 27 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 6 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 29 > CAPUT 11 > CAPUT 26 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 28 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 1
>>> Seneca, Naturales quaestiones, Liber II, 2
Seneca, Naturales quaestiones, II, CAPUT 1
1 Omnis de uniuerso quaestio in caelestia, sublimia, et terreae diuiditur.2 Prima pars naturam siderum scrutatur, et magnitudinem, et formam ignium, quibus mundus includitur: solidumne sit coelum, ac firmae concretaeque materiae, an ex subtili tenuique nexum; agatur, an agat; et infra se sidera habeat, an in contextu sui fixa; quemadmodum sol anni uices seruet; an retro flectat: cetera deinceps his similia.3 Secunda pars tractat inter coelum terramque uersantia.4 Haec sont nubila, imbres, niues, et « humanas motura tonitrua mentes; » quaecumque aer facit patiturue.5 Haec sublimia dicimus, quia editiora imis sunt.6 Tertia illa pars de agris, terris, arbustis, satis, quaerit, et, ut iurisconsultorum uerbo utar, de omnibus quae solo continentur.7 Quomodo, inquis, de terrarum motu quaestionem eo posuisti loco, quo de tonitruis fulgoribusque dicturus? Quia, cum motus terrae fiat spiritu, spiritus autem sit aer agitatus, etsi subeat terras, non ibi spectandus est: cogitetur in ea sede, in qua illum natura disposuit.8 Dicam, quod magis uidebitur mirum: inter coelestia et de terra dicendum erit.9 Quare? inquis; quia cum propria terrae excutimus suo loco, utrum lata sit, et inaequalis, et enormiter proiecta, an tota in formam pilae spectet, et in orbem partes suas cogat; alliget aquas, an aquis alligetur ipsa; animal sit, an iners corpus et sine sensu, plenum quidem spiritus, sed alieni; et cetera huiusmodi quoties in manus uenerint, terram sequentur, et in imis collocabuntur.10 At ubi quaeretur, quis terrae sit situs, qua parte mundi subsederit, quomodo aduersus sidera coelumque posita sit, haec quaestio cedit superioribus, et, ut ita dicam, meliorem conditionem sequitur.
Seneca HOME
bnf6286.45 bnf6387.37