monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 29 > CAPUT 10 > CAPUT 16
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 15 <<< >>> 17
Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 16
1 Hoc loco uolo tibi narrare fabellam, ut intellegas, quam nullum instrumentum irritandae uoluptatis libido contemnat et ingeniosa sit ad incitandum furorem suum.2 Hostius fuit Quadra, obscenitatis in scaenam usque productae.3 Hunc diuitem auarum, sestertii milies seruum, diuus Augustus indignum uindicta iudicauit, cum a seruis occisus esset, et tantum non pronuntiauit iure caesum uideri.4 Non erat ille ab uno tantummodo sexu impurus, sed tam uirorum quam feminarum auidus fuit, fecitque specula huius notae, cuius modo rettuli, imagines longe maiores reddentia, in quibus digitus brachii mensuram et crassitudinem excederet.5 Haec autem ita disponebat, ut cum uirum ipse pateretur, auersus omnes admissarii sui motus in speculo uideret ac deinde falsa magnitudine ipsius membri tamquam uera gaudebat.6 In omnibus quidem balneis agebat ille dilectum et aperta mensura legebat uiros, sed nihilominus mendaciis quoque insatiabile malum oblectabat.7 I nunc et dic speculum munditiarum causa repertum.8 Foeda dictu sunt, quae portentum illud ore suo lancinandum dixerit feceritque, cum illi specula ab omni parte opponerentur, ut ipse flagitiorum suorum spectator esset et, quae secreta quoque conscientiam premunt quaeque sibi quisque fecisse se negat, non in os tantum sed in oculos suos ingereret.9 At hercule scelera conspectum sui reformidant.10 In perditis quoque et ad omne dedecus expositis tenerrima est oculorum uerecundia.11 Ille, quasi parum esset inaudita et incognita pati, oculos suos ad illa aduocauit nec quantum peccabat uidere contentus, specula sibi per quae flagitia sua diuideret disponeretque circumdedit; et quia non tam diligenter intueri poterat, cum caput merserat inguinibusque alienis obhaeserat, opus sibi suum per imagines offerebat.12 Spectabat illam libidinem oris sui, spectabat admissos sibi pariter in omnia uiros; nonnumquam inter marem et feminam distributus et toto corpore patientiae expositus spectabat nefanda: quidnam homo impurus reliquit, quod in tenebris faceret? Non pertimuit diem, sed illos concubitus portentuosos sibi ipse ostendit, sibi ipse approbauit: quem non putes in ipso habitu pingi noluisse? Est aliqua etiam prostitutis modestia et illa corpora publico obiecta ludibrio aliquid, quo infelix patientia lateat obtendunt; adeo in quaedam lupanar quoque uerecundum est.13 At illud monstrum obscenitatem suam spectaculum fecerat et ea sibi ostentabat, quibus abscondendis nulla satis alta nox est.14 "Simul, inquit, et uirum et feminam patior; nihilominus illa quoque superuacua mihi parte alicuius contumelia marem exerceo; omnia membra stupris occupata sunt: oculi quoque in partem libidinis ueniant et testes eius exactoresque sint; etiam ea, quae a conspectu corporis nostri positio submouit, arte uisantur, ne quis me putet nescire, quid faciam.15 Nil egit natura, quod humanae libidini ministeria tam maligna dedit, quod aliorum animalium concubitus melius instruxit: inueniam, quemadmodum morbo meo et imponam et satisfaciam.16 Quo nequitiam meam, si ad naturae modum pecco? Id genus speculorum circumponam mihi, quod incredibilem magnitudinem imaginum reddat.17 Si liceret mi– hi, ad uerum ista perducerem: quia non licet, mendacio pascar.18 Obscenitas mea plus quam capit uideat et patientiam suam ipsa miretur".19 Facinus indignum! Hic fortasse cito et antequam uideret occisus est: ad speculum suum immolandus fuit.
Seneca HOME
bnf6286.44 bnf6387.35
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik