monumenta.ch > Seneca > CAPUT 15
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 14 <<<     >>> 16

Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 15

1 «Fulgores', inquis, «quomodo fiunt, quos Graeci G–sela appellent?' Multis, ut aiunt, modis: potest illos uentorum uis edere, potest superioris caeli feruor (nam cum late fusus sit ignis, inferiora aliquando, si sunt idonea accendi, corripit); potest stellarum motus cursu suo excitare ignem et in subiecta transmittere.2 Quid porro? Non potest fieri, ut aer uim igneam usque in aethera elidat, ex qua fulgor ardorue sit uel stellae similis excursus? Ex his fulgoribus quaedam praeceps eunt similia prosilientibus stellis, quaedam certo loco permanent et tantum lucis emittunt, ut fugent tenebras ac diem repraesentent, donec consumpto alimento primum obscuriora sint, deinde flammae modo, quae in se cadit, per assiduam deminutionem redigantur ad nihilum.3 Ex his quaedam in nubibus apparent, quaedam supra nubes, cum aer spissus ignem, quem propior terris diu pauerat, usque in sidera expressit.4 Horum aliqua non patiuntur moram sed transcurrunt aut extinguntur subinde, qua reluxerant: haec fulgura dicuntur, quia breuis illorum facies et caduca est nec sine iniuria decidens; saepe enim fulminum noxas ediderunt.5 Ab his tacta nos dicimus icta sine fulmine, quae G–asteroplekta Graeci uocant.6 At quibus longior mora est et ignis fortior motumque caeli sequens aut etiam proprios cursus agunt, cometas nostri putant, de quibus dictum est.7 Horum genera sunt pogoniae et cyparissiae et lampades et alia omnia, quorum ignis in exitu sparsus est; dubium, an inter hos ponantur trabes et pithiae raro uisi: multa enim conglobatione ignium indigent, cum ingens illorum orbis aliquantum matutini amplitudinem solis exuperet.8 Inter haec licet ponas et quod frequenter in historiis legimus caelum ardere uisum, cuius nonnumquam tam sublimis ardor est, ut inter sidera ipsa uideatur, nonnumquam tam humilis, ut speciem longinqui incendii praebeat.9 Sub Tiberio Caesare cohortes in auxilium Ostiensis coloniae cucurrerunt tamquam conflagrantis, cum caeli ardor fuisset per magnam partem noctis parum lucidus, crassi fumidique ignis.10 De his nemo dubitat, quin habeant flammam, quam ostendunt: certa illis substantia est. De prioribus quaeritur (de arcu dico et coronis), decipiant aciem et mendacio constent an in illis quoque uerum sit, quod apparet.11 Nobis non placet in arcu aut corona subesse aliquid corporis certi, sed illam iudicamus speculi esse fallaciam alienum corpus nihil aliud quam mentientis.12 Non est enim quod in speculo ostenditur.13 Alioquin non exiret nec alia protinus imagine obduceretur, nec innumerabiles modo interirent modo exciperentur formae.14 Quid ergo? Simulacra ista sunt et inanis uerorum corporum imitatio, quae ipsa a quibusdam ita compositis, ut hoc possint, detorquentur in prauum.15 Nam, ut dixi, sunt specula, quae faciem prospicientium obliquent, sunt quae in infinitum augeant, ita ut humanum habitum modumque excedant nostrorum corporum.
Seneca HOME

bnf6286.44 bnf6387.35