monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2 > CAPUT 11 > CAPUT 7 > CAPUT 4 > CAPUT 9 > CAPUT 3: DE NUBIBUS > CAPUT 8 > CAPUT 15 > 9 > CAPUT 5 > CAPUT 3 > CAPUT 4 > CAPUT 25 > 8 > CAPUT 17 > CAPUT 13 > CAPUT 31 > CAPUT 19 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 6 > CAPUT 14
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 13 <<< >>> 15
Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 14
1 Tempus est alios quoque ignes percurrere, quorum diuersae figurae sunt.2 Aliquando emicat stella, aliquando ardores sunt, hi nonnumquam fixi et haerentes nonnumquam uolubiles.3 Horum plura genera conspiciuntur: sunt bothyni, cum uelut corona cingente introrsus ingens caeli recessus est similis effossae in orbem specus; sunt pithiae, cum magnitudo uasti rotundique ignis dolio similis uel fertur uel uno loco flagrat; sunt chasmata, cum aliquod spatium caeli desedit et flammam uelut dehiscens in abdito ostentat.4 Colores quoque horum omnium plurimi sunt: quidam ruboris acerrimi, quidam euanidae ac leuis flammae, quidam candidae lucis, quidam micantes, quidam aequaliter et sine eruptionibus aut radiis fului; uidemus ergo "stellarum longos a tergo albescere tractus".5 Hae uelut stellae exiliunt et transuolant uidenturque longum ignem porrigere propter immensam celeritatem, cum acies nostra non discernat transitum eorum, sed, quacumque cucurrerunt, id totum igneum credat.6 Tanta est enim uelocitas motus, ut partes eius non dispiciantur, summa prendatur: intellegimus magis qua ierit stella quam qua eat.7 Itaque uelut igne continuo totum iter signat, quia uisus nostri tarditas non subsequitur momenta currentis, sed uidet simul et unde exiluerit et quo peruenerit.8 Quod fit in fulmine: longus nobis uidetur ignis eius, quia cito spatium suum transilit, et oculis nostris occurrit uniuersum per quod deiectus est; at ille non est extenti corporis per omne, qua uenit.9 Neque enim tam longa et extenuata in impetum ualent.10 Quomodo ergo prosiliunt? Attritu aeris ignis incensus uento praeceps impellitur; non semper tamen uento attrituue fit, nonnumquam et aliqua opportunitate aeris nascitur: multa enim sunt in sublimi sicca calida terrena, inter quae oritur et pabulum suum subsequens defluit ideoque uelociter rapitur.11 At quale color diuersus est? Quia refert quale sit id, quod incenditur, quantum et quam uehemens, quo incenditur.12 Ventum autem significant eiusmodi lapsus et quidem ab ea parte, qua erumpunt.
Seneca HOME
bnf6286.44 bnf6387.34
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik