monumenta.ch > Seneca > CAPUT 14 > 7 > 1 > CAPUT 14 > 105 > CAPUT 13
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 12 <<< >>> 14
Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 13
1 Solent et bina fieri parhelia eadem ratione.2 Quid enim impedit, quommus tot sint, quot nubes fuerint aptae ad exhibendam solis effigiem? Quidam in illa sententia sunt, quotiens duo simulacra talia existunt, ut iudicent in illis alteram solis imaginem esse, alteram imaginis.3 Nam apud nos quoque cum plura specula disposita sunt ita, ut alteri sit conspectus alterius, omnia implentur, et una imago a uero est, ceterae imaginem effigies sunt; nihil enim refert, quid sit quod speculo ostendatur: quicquid uidet, reddit.4 Ita illic quoque in sublimi, si sic nubes fors aliqua disposuit, ut inter se conspiciant, altera nubes solis imaginem, altera imaginis reddit.5 Debent autem hae nubes, quae hoc praestant, densae esse, leues, splendidae, planae, naturae solidae.6 Ob hoc omnia eiusmodi simulacra candida sunt, et similia lunaribus circulis, quia ex percussu oblique accepto sole resplendent: nam si infra solem nubes fuerit et propior, ab eo dissipatur; longe autem posita radios non remittet nec imaginem effciet.7 Quia apud nos quoque specula, cum procul a nobis abducta sunt, faciem non reddunt, quia acies nostra non habet usque ad nos recursum.8 Pluuiarum autem et hi soles (utar enim historica lingua) indicia sunt, utique si a parte austri constiterunt, unde maxime nubes ingrauescunt; cum utrimque solem cinxit talis effigies, tempestas, si Arato credimus, surgit.
Seneca HOME
bnf6286.44 bnf6387.34