monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 29 > CAPUT 10 > CAPUT 16 > CAPUT 12 > 3 > CAPUT 16 > CAPUT 24 > CAPUT 11
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 10 <<<     >>> 12

Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 11

1 Aliud quoque uirgarum genus apparet, cum radii per angusta foramina nubium tenues et intenti distantesque inter se diriguntur: et ipsi signa imbrium sunt.2 Quomodo nunc me hoc loco geram? Quid uocem imagines solis? Historici soles uocant et binos ternosque apparuisse memoriae tradunt; Graeci parhelia appellant, quia in propinquo fere a sole uisuntur aut quia accedunt ad aliquam similitudinem solis.3 Non enim totum imitantur sed magnitudinem eius figuramque: ceterum nihil habent ardoris hebetes et languidi.4 His quod nomen imponimus? An facio quod Vergilius, qui dubitauit de nomine, deinde id, de quo dubitauerat, posuit? "Et quo te nomine dicam, Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis".5 Nihil ergo prohibet illas parhelia uocari.6 Sunt autem imagines solis in nube spissa et incurua in modum speculi.7 Quidam parhelion ita definiunt: nubes rotunda et splendida similisque soli.8 Sequitur enim illum nec umquam longius relinquitur, quam fuit, cum apparuit.9 Num quis nostrum miratur, si solis effigiem in aliquo fonte aut placido lacu uidit? Non, ut puto.10 Atqui tam in sublimi facies eius quam inter nos potest reddi, si modo idonea est materia, quae reddat.
Seneca HOME

bnf6286.43 bnf6387.34