monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 29 > CAPUT 10 > CAPUT 16 > CAPUT 12 > 3 > CAPUT 16 > CAPUT 24 > CAPUT 11 > CAPUT 17 > CAPUT 30 > CAPUT 6 > CAPUT 21 > CAPUT 2 > CAPUT 15 > CAPUT 9
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 8 <<<     >>> 10

Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 9

1 Nunc de uirgis dicendum est, quas non minus pictas uariasque aeque pluuiarum signa solemus accipere.2 In quibus non multum operae consumendum est, quia uirgae nihil aliud sunt quam imperfecti arcus.3 Nam facies illis est quidem picta, sed nihil curuati habens: in rectum iacent.4 Fiunt autem iuxta solem fere in nube umida et iam se spargente.5 Itaque idem est in illis qui in arcu color; tantum ffigura mutatur, quia nubium quoque, in quibus extenduntur, alia est.
Seneca HOME

bnf6286.43 bnf6387.33

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik