monumenta.ch > Seneca > CAPUT 20 > CAPUT 6 > CAPUT 4 > PRAEFATIO > CAPUT 8
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 7 <<<     >>> 9

Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 8

1 At quare arcus non implet orbem, sed pars dimidia eius uidetur, cum plurimum porrigitur incuruaturque? Quidam ita opinantur: "Sol, cum sit multo altior nubibus, a superiore illas tantum percutit parte; sequitur, ut inferior pars earum non tingatur lumine: ergo cum ab una parte solem accipiant, unam eius partem imitantur, quae numquam dimidia maior est".2 Hoc argumentum parum potens est.3 Quare? Quia, quamuis sol ex superiore parte sit, totam tamen percutit nubem, ergo et tingit.4 Quidni? cum radios transmittere soleat et omnem densitatem perrumpere.5 Deinde contrariam rem proposito suo dicunt.6 Nam si superior est sol et ideo superiori tantum parti nubium affunditur, numquam terra tenus descendet arcus: atqui usque in humum demittitur.7 Praeterea numquam non contra solem arcus est; nihil autem ad rem pertinet, supra infraue sit, quia totum quod contra est latus uerberatur.8 Deinde aliquando arcum et occidens facit; tum certe ex inferiore parte nubes ferit terris propinquus: atqui et tunc dimidia pars est, quamuis solem nubes ex humili et sordido accipiant.9 Nostri, qui sic in nube, quomodo in speculo, lumen uolunt reddi, nubem cauam faciunt et sectae pilae partem, quae non potest totum orbem reddere, quia ipsa pars orbis est.10 Proposito accedo, argumento non consentio.11 Nam si in concauo speculo tota facies oppositi orbis exprimitur, et in semiorbe nihil prohibet totam aspici pilam.12 Etiamnunc diximus circulos apparere soli lunaeque in similitudinem arcus circumdatos: quare ille circulus iungitur, in arcu numquam? Deinde quare semper concauae nubes solem accipiunt, non aliquando planae et tumentes? Aristoteles ait post autumnale aequinoctium qualibet hora diei arcum fieri, aestate non fieri nisi aut incipiente aut inclinato die.13 Cuius rei causa manifesta est: primum, quia media diei parte sol calidissimus nubes euincit nec potest imaginem suam ab his recipere quas scindit; at matutino tempore aut uergens in occasum minus habet uirium, ideo a nubibus sustineri et repercuti potest.14 Deinde cum arcum facere non soleat nisi aduersus his, in quibus facit nubibus, cum breuiores dies sunt, semper obliquus est: itaque qualibet diei parte, etiam cum altissimus est, habet aliquas nubes, quas ex aduerso ferire possit.15 At temporibus aestiuis super nostrum uerticem fertur: itaque medio die excelsissimus terras rectiore aspicit linea, quam ut ullis nubibus possit occurrere'; omnes enim sub se tunc habet.16 Ut ait Vergilius noster: "et bibit ingens arcus", cum aduentat imber; sed non easdem, undecumque apparuit, minas affert: a meridie ortus magnam uim aquarum uehet (uinci enim nubes non potuerunt ualentissimo sole, tantum illis est uirium); si circa occasum refulsit, rorabit et leuiter impluet; si ab ortu circaue surrexit, serena promittit.
Seneca HOME

bnf6286.43 bnf6387.33