monumenta.ch > Seneca > CAPUT 20 > CAPUT 6 > CAPUT 4 > PRAEFATIO > CAPUT 8 > CAPUT 3 > CAPUT 7
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 6 <<< >>> 8
Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 7
1 «Quoniam', inquit, «uitri fecisti mentionem, ex hoc ipso argumentum contra te sumam.2 Virgula solet fieri uitrea, striata uel pluribus angulis in modum clauae torosa: haec si in transuersum solem accipit, colorem talem, qualis in arcu uideri solet, reddit, ut scias non imaginem hic solis esse sed coloris imitationem ex repercussu'.3 Primum in hoc argumento multa pro me sunt: quod apparet a sole fieri; quod apparet leue quiddam esse debere et simile speculo, quod solem repercutiat; deinde quod apparet non fieri ullum colorem sed speciem falsi coloris, qualem, ut dixi, columbarum ceruix et sumit et ponit, utcumque deflectitur.4 Hoc autem et in speculo est, cui nullus inditur color, sed simulatio quaedam coloris alieni.5 Unum hoc tantum mihi soluendum est, quod non uisitur in ista uirgula solis imago; cuius bene exprimendae capax non est: ita conatur quidem reddere imaginem, quia leuis est materia et ad hoc habilis, sed non potest, quia enormiter facta est.6 Si apta fabricata foret, totidem redderet soles, quot habuisset in se toros.7 Quae quia discernuntur inter se nec satis in uicem speculi nitent, incohant tantum imagines nec exprimunt et ob ipsam uiciniam turbant et in speciem coloris unius adducunt.
Seneca HOME
bnf6286.43 bnf6387.33