monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 5 <<< >>> 7
Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 6
1 Inter cetera argumenta et hoc erit, quod numquam maior arcus dimidio circulo apparet et quod eo minor est, quo altior sol... Quare tamen, si imago solis est arcus, longe ipso sole maior apparet? Quia est alicuius speculi natura talis, ut maiora multo, quae uidit, ostendat et in portentuosam magnitudinem augeat formas, alicuius inuicem talis, ut minuat.2 Illud mihi dic, quare in orbem eat facies, nisi orbi redditur? Dices enim fortasse, unde sit illi color uarius: unde talis figura sit, non dices, nisi aliquod exemplar, ad quod formetur, ostenderis.3 Nullum autem quam solis est, a quo cum tu quoque fatearis illi colorem dari, sequitur, ut et detur forma.4 Denique inter me teque conuenit colores illos, quibus caeli regio depingitur, a sole esse; illud unum inter nos non conuenit: tu dicis illum colorem esse, ego uideri; qui siue est, siue uidetur, a sole est.5 Tu non expedies, quare color ille subito desinat, cum omnes fulgores paulatim discutiantur.6 Pro me est et repentina eius facies et repentinus interitus: proprium enim hoc speculi est, in quo non per partes struitur quod apparet, sed statim totum fit; aeque cito omnis imago aboletur in illo quam ponitur.7 Nihil enim aliud ad ista efficienda uel remouenda opus est quam ostendi et abduci.8 Non est ergo propria in ista nube substantia, nec corpus est sed mendacium et sine re similitudo.9 Vis scire hoc ita esse? Desinet arcus, si obtexeris solem.10 Oppone, inquam, soli alteram nubem: huius uarietas interibit.11 At maior aliquanto est arcus quam sol.12 Dixi modo fieri specula, quae multiplicent omne corpus, quod imitantur.13 Illud adiciam, omnia per aquam uidentibus longe esse maiora: litterae quamuis minutae et obscurae per uitream pilam aqua plenam maiores clarioresque cernuntur; poma formosiora quam sunt uidentur, si innatant uitro.14 Sidera ampliora per nubem aspicienti uidentur, quia acies nostra in umido labitur nec apprehendere quod uult fideliter potest.15 Quod manifestum fiet, si poculum impleueris aqua et in id conieceris anulum: nam cum in ipso fundo anulus iaceat, facies eius in summa aqua redditur.16 Quicquid uidetur per umorem, longe amplius uero est: quid mirum maiorem reddi imaginem solis, quae in nube umida uisitur, cum ex duabus causis hoc accidat? Quia in nube est aliquid uitro simile, quod potest perlucere, est aliquid et aquae, quam, etiamsi nondum habet, iam parat, id est similis eius natura est, in quam ex sua uertatur.
Seneca HOME
bnf6286.43 bnf6387.32
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik