monumenta.ch > Seneca > CAPUT 6 > CAPUT 5
Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 4 <<<     >>> 6

Seneca, Naturales quaestiones, I, CAPUT 5

1 Contra haec illa dicuntur.2 De speculis duae opiniones sunt: alii enim in illis simulacra cerni putant, id est corporum nostrorum figuras a nostris corporibus emissas ac separatas; alii non aiunt imagines in speculo sed ipsa aspici corpora retorta oculorum acie et in se rursus reflexa.3 Nunc nihil ad rem pertinet, quomodo uideamus quodcumque uidemus; sed, quae modo imago, similis reddi debet e speculo.4 Quid autem est tam dissimile quam sol et arcus, in quo neque figura solis neque color neque magnitudo apparet? Arcus longe amplior est longeque ea parte, qua fulget, rubicundior quam sol, ceteris uero coloribus diuersus.5 Deinde cum uelis speculum inesse aeri, des oportet mihi eandem leuitatem corporis, eandem aequalitatem, eandem nitorem.6 Atqui nullae nubes habent similitudinem speculi: per medias saepe transimus nec in illis nos cernimus; qui montium summa conscendunt, despectant nubem nec tamen imaginem in illa suam aspiciunt.7 "Singula stillicidia singula specula sunt".8 Concedo; sed illud nego, ex stillicidiis constare nubem.9 Habet enim quaedam, ex quibus fieri stillicidia possint, non ipsa; ne aquam quidem habent nubes sed materiam futurae aquae.10 Concedamus tibi et guttas innumerabiles nubibus inesse et illas faciem reddere: non tamen unam omnes reddunt, sed singulae singulas.11 Deinde inter se specula coniunge: in unam imaginem non coibunt, sed unumquodque in se similitudinem uisae rei claudet.12 Sunt quaedam specula ex multis minutisque composita, quibus si unum ostenderis hominem, populus apparet unaquaque particula faciem suam exprimente; haec cum sint coniuncta et simul collocata, nihilominus seducunt imagines suas et ex uno quidem turbam efficiunt, ceterum cateruam illam non confundunt sed diremptam in facies singulas distrahunt: arcus auteur uno circumscriptus est ductu, una totius est facies.13 Quid ergo?, inquit.14 Non et aqua rupta fistula sparsa et remo excussa habere quiddam simile his, quos uidemus in arcu, coloribus solet? Verum est, sed non ex hac causa, ex qua tu uideri uis, quia unaquaeque stilla recipiat imaginem solis.15 Citius enim cadunt stillae, quam ut concipere imagines possint: standum est, ut id, quod imitantur, excipiant.16 Quid ergo fit? Colorem, non imaginem ducunt.17 Alioquin, ut ait Nero Caesar disertissime, "colla Cytheriacae splendent agitata columbae" et uariis coloribus pauonum ceruix, quotiens aliquo deflectitur, nitet: numquid ergo dicemus specula eiusmodi plumas, quarum omnis inclinatio in colores nouos transit? Non minus nubes diuersam naturam speculis habent quam aues, quas rettuli, et chamaeleontes, et reliqua animalia, quorum color aut ex ipsis mutatur, cum ira uel cupidine incensa cutem suam uariant umore suffuso, aut positione lucis, quam prout rectam uel obliquam receperunt, ita colorantur.18 Quid enim simile speculis habent nubes, cum illa non perluceant, hae transmittant lucem, illa densa et coacta, hae rarae sint; illa eiusdem materiae tota, hae e diuersis temere compositae et ob hoc discordes nec diu cohaesurae? Praeterea uidemus ortu solis partem quandam caeli rubere, uidemus nubes aliquando ignei coloris: quid ergo prohibet, quomodo hunc unum colorem accipiunt solis occursu, sic multos ab illis trahi, quamuis non habeant speculi potentiam? Modo, inquit, inter argumenta ponebas semper arcum contra solem excitari, quia ne a speculo quidem imago redderetur nisi aduerso.19 Hoc, inquit, commune nobis est: nam quemadmodum opponendum est speculo id, cuius in se imaginem transferat, sic, ut nubes infici possint, ita sol ad hoc apte ponendus est; non enim idem facit, undecumque effulsit, et ad hoc opus est radiorum idoneus ictus.20 Haec dicuntur ab his, qui uideri uolunt nubem colorari.21 Posidoniu et hi, qui speculari ratione talem effici iudicant uisum, hoc respondent: "Si ullus esset in arcu color, permaneret et uiseretur eo manifestius, quo propius: nunc imago arcus, ex longinquo clara, interit, cum ex uicino uentum est".22 Huic contradictioni non consentio, cum ipsam sententiam probem. Quare? Dicam: quia coloratur quidem nubes, sed ita, ut color eius non undique appareat (nam ne ipsa quidem undique apparet; nubem enim nemo, qui in ipsa est, uidet): quid ergo mirum, si color eius non uidetur ab eo, a quo ipsa non uisitur? Atqui ipsa, quamuis non uideatur, est: ergo et color.23 Ita non est argumentum falsi coloris, quod apparere accedentibus desinit.24 Idem enim in ipsis euenit nubibus, nec ideo falsae sunt, quia non uidentur.25 "Praeterea, cum dicitur tibi nubem sole suffectam, non dicitur tibi colorem illum inustum esse uelut duro corpori et stabili ac manenti, sed ut fluido et uago et nihil amplius quam breuem speciem recipienti.26 Sunt etiam quidam colores, qui ex interuallo uim suam ostendunt: purpuram Tyriam, quo melior est saturiorque, eo altius oportet teneas, ut fulgorem suum intendat.27 Non tamen ideo non habet colorem illa, quia, quem optimum habet, non quomodocumque explicatur ostendit".28 In eadem sententia sum qua Posidonius, ut arcum iudicem fieri nube formata in modum concaui speculi et rotundi, cui forma sit partis e pila secta.29 Hoc probari, nisi geometrae adiuuerint, non potest, qui argumentis nihil dubii relinquentibus docent solis illam esse effigiem non similem.30 Neque enim ommia ad uerum specula respondent.31 Sunt, quae uidere extimescas (tantam deformitatem corrupta facie uisentium reddunt, seruata similitudine in peius); sunt, quae cum uideris, placere tibi uires tuae possint (in tantum lacerti crescunt et totius corporis super humanam magnitudinem habitus augetur); sunt, quae dextras facies ostendant, sunt, quae sinistras, sunt, quae detorqueant et uertant: quid ergo mirum est eiusmodi speculum in nube quoque fieri, quo solis species uitiosa reddatur?
Seneca HOME

bnf6286.42 bnf6387.31

Seneca, Naturales quaestiones, Liber I, , 4 <<<     >>> 6
monumenta.ch > Seneca > CAPUT 6 > CAPUT 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik